COPYRIGHT NOTICE: The content of this website, including text and images, is the property of The Nietzsche Channel. Reproduction in any form is strictly prohibited. © The Nietzsche Channel. De
Theognide Megarensi. REPRINT: © The Nietzsche Channel, 2011. Inhalt. Fr. Th. Welcker, qui in quaestionibus Theognideis adhuc suo jure primum obtinet locum, cum princeps carminibus transponendis et in meliorem ordinem digerendis operam dedit, tum diligentissime omnibus veterum testimoniis, saepe disjectis et discrepantibus, collatis summaque cum sagacitate perquisitis, his ejectis, illis correctis, accuratius et rectius quam priores editores et de genere Theognideae poeseos et de poetae temporibus Megarensiumque civitate judicavit. Quas quaestiones ne quis a viro doctissimo jam absolutas credat et eo deductas, ut fere nihil novum adici possit: unum illud monendum est usque ad id temporis certamen philologorum praecipue de ratione critica, quae ad Theognidem adhibenda sit, non esse compositum, ita ut rectissime Bernhardy in quaestionibus Theognideis latum patere et examinandi et conjiciendi campum dixerit. Atque caetera Welckero me assentiri non abnuerim, sed illa duo vereor ut ei possim concedere: unum quod de Theognidis vita e carminibus perspicienda dixit, qua in re nescio an multum certius et rectius possit statui, alterum quod Theognidi magnam partem carminum, quae hodie ejus nomine ferantur, inprimis omnia carmina convivalia et potoria abjudicanda esse censuit atque omnino genus ejus poeseos esse gnomicum plerumque demonstrare studuit. Praeterea nemo, quoad sciam, quanti momenti esset Theognis ad ethicam rationem ejus aetatis cognoscendam, exponere conatus est, quamquam in hac re Welckeri vestigia erant sequenda, qui summopere in his quaestionibus versatus primus de usu verborum ("hÎl et i"iÎl civili novam rectamque protulit sententiam. Quare mihi primum tempora Theognidis civitatisque Megarensium statum perscrutari liceat: dein de Theognidis scriptis quaerendum est; eorum genuinum nomen, formam, argumentum accuratius opus est examinemus: denique ethicae rationis ejus aetatis, qua floruerit poeta, ex illius carminibus explorandae faciam periculum. Cum vero me vix in litterarum quasi limine versantem pudor quidam deterreat, quominus cum viro praestantissimo certare eique in pluribus rebus adversari audeam: nihil habere me profiteor, quo me excusem, nisi illud quod ei, qui meum in Theognide studium excitavit, gratias ita referre studeo, ut ejus viam, quam princeps ingressus sit, intento animo sequar et ubi deflectere mihi visa sit, modeste consignem. I. De Theognidis et de Megarensium illius aetate rebus. 1. Etiam in Megarensium civitate, ut in fere omnibus Dorium civitatibus, nobiles, penes quos imperium sacrorumque administratio erat, incolas antiquitus in his finibus insedentes et remotos ab urbe et paupertate pressos incultosque tenuerant. Sed paulatim cum Megarensium mercatura magis effloresceret coloniis in uberrimis regionibus conditis, e quibus et opes et luxus ad originem redundarunt: dissensiones inter optumates et plebem exortae sunt, unde factum est ut Theagenes multitudine adjutus, cujus animos sibi conciliaverat, rerum potiretur, eadem astutia usus, qua fere omnes tyranni usi sunt. Arist. rhet. 1, 2, 19. Polit. V, 4, 5. Si vero quo tempore id factum sit, quaerimus, nihil omnino pro certo haberi potest nisi eum tyrannidem exercuisse, cum Cylon Athenis regnum adfectasset. Neque constat, quo anno ab optumatibus expulsus sit, quamquam id verisimile est factum esse cir. ann. sexcent. a. C. n. Cum vero in hoc sextum saeculum major vitae Theognidis pars inciderit, primum opus est testimonia veterum colligamus, quibus de rerum Megarensium eo tempore statu aliquid adferatur: quae scilicet pauca et parva sunt. Anno 570 bellum, quod inter Athenienses et Megarenses de insula Salamine exarserat et ancipiti eventu gestum erat, ita finitum est, ut utraque civitas Spartanos arbitros sumerent; qui concilio e quinque viris composito hanc insulam Atheniensibus adtribuerunt, quamquam Megarenses et sanguine eis propiores et simili reipublicae gerendae genere cum eis erant conjuncti. Anno 559 — quem statuunt Clinton et Raoul Rochette — Megarenses coloniam Heracleam Ponticam deduxerunt: ubi cum multa alia ex Dorium institutis, tum phylae eodem modo, quo erant Megarae, divisae videntur demonstrare, id quod conjecit Plass de tyrannide I, 84, post expulsum Theagenem majorem partem optumatium a popularibus vexatam e finibus migrasse et novas sedes quaesivisse. Fortasse hac ratione aliquamdiu animi sedati sunt, cum plebs tot nobiles e patria cessisse vidisset. Summi vero momenti sunt tres loci Plutarchi et Aristotelis quos describamus opus est. Plut. Quaest. Gr. 18. 9g("kgÃl 1g"(X<0 JÎ< Jbk"<<@< ¦i$"8`<Jgl, Ï8\(@< Pk`<@< ¦FTnk`<0F"< i"J J¬< B@84Jg\"<q gÉJ" B@88¬< i"Â ik"J@< "ÛJ@Ãl ¦8gLhgk\"< Jä< *0:"(T(ä< @Æ<@P@@b<JT< *4"nh"kX<Jgl B"<JVB"F4, J Jg 88" J@Ãl B8@LF\@4l Fg8(äl Bk@FgnXk@<J@ i"Â B"k4`<Jgl gÆl Jl @Æi\"l "ÛJä< @Ê BX<0Jgl ²>\@L< ©FJ4Fh"4 i"Â *g4B<gÃ< B@8LJg8äl, gÆ *¥ :¬ JL(PV<@4g<, BkÎl $\"< i"Â :ghzà$kgTl ¦Pkä<J@ BF4<. IX8@l *¥ *`(:" hX:g<@4, J@×l J`i@Ll <gBkVJJ@<J@ B"k Jä< *"<g4FJä<, @ál *g*Ti`Jgl ¦Jb(P"<@<, B"84<J@i\"< JÎ (g<`:g<@< Bk@l"(@kgbF"<Jgl. Arist. pol. V, 4, 3. A"k"B80F\Tl *¥ i"Â ¦< 9g(Vk@4l i"Jg8bh0 *0:@ik"J\". @Ê (k *0:"(T(@Â Ë<" PkZ:"J" §PTF4 *0:gbg4<, ¦>X$"8@< B@88@×l Jä< (<Tk\:T<q ªTl B@88@×l ¦B@\0F"< ngb(@<J"l. ?Ê *¥ i"J4`<Jgl ¦<\i0F"< :"P`:g<@4 JÎ< *:@< i"Â i"JXFJ0F"< J¬< Ï84("kP\"<. V, 2, 6 i"Â º 9g("kXT< *0:@ik"J\" *4gnhVk0 *4z J">\"< i"Â <"kP\"< ºJJ0hX<JT<. IV, 12, 10. / (k BV<Jgl @Ê B@8ÃJ"4 i"h4FJF4< ³ J4<gl i"Â ´ ¦i BV<JT< ´ §i J4<T< nTk4F:X<T< @Í@< ´ J4:ZF"F4 ´ (X<g4 ´ kgJ± ³ J4<4 J@4@bJå 88å òFBgk ¦< 9g(Vk@4l ¦i Jä< FL(i"Jg8h`<JT< i"Â FL::"PgF":X<T< BkÎl JÎ< *:@<. Ex his locis apparet haud multo post Theagenem expulsum optumatium cum plebejis novum exortum esse certamen vel ut accuratius dicam, divitum cum pauperibus, cum Theagene imperium obtinente multi viderentur divitias assecuti esse etiam de plebe nati, contra vero multi nobiles agris et opibus privati essent. Quo in certamine plebem illam quidem vicisse, sed mox ab hominibus seditiosis corruptam et dissolutam factam esse, ita, ut B"84<J@i\"< instituerent, — qua decretum est, ut quod usuris pernumeratum esset debitoribus redderetur a creditoribus —; ut in domos ingruerent et hospitium postularent; denique ut multos nobiles bonis spoliarent et e finibus ejicerent. Quos diu exulantes tandem in patriam congregatos rediisse et proelio commisso denuo imperium civitatis arripuisse et obtinuisse. Nihil vero statuas de tempore, quo id sit factum: id unum constat anno quingentesimo decimo jam fuisse optumates restitutos, cum hoc anno et posteris Lacedaemonii non impediti saepius per Isthmum irent, ut Hippiam ex regno, quod usurpaverat, expellerent: quod fieri non potuit, si id temporis penes populares summa rerum fuisset. Optumates autem ab illo anno usque ad bella Persica et proxima tempora perpetuam obtinuerunt dominationem, quamquam ne hoc quidem certis testimoniis affirmari potest. Memoriae vero traditum est a. 468 iterum nobiles exules a plebe factos esse et multitudinis restitutum esse dominatum. 2. In horum temporum spatium, cujus lineas quoad possim adumbrare conatus sum, incidit Theognidis vita, quam si ad hunc rerum ordinem, quem descripsimus, accommodamus, non nulla accuratius definire possumus, quam ex illis paucis veterum testimoniis definiri licuit. Hanc autem vitam non est unde cognoscamus nisi ex paucis Suidae aliorumque scriptorum locis et inprimis ex ipsius poetae carminibus. De anno igitur, quo poeta natus sit, habet Suidas: 1. (g(@<ãl ¦< J± <hr z?8. cui, si interpretamur "(g(@<ãl natus," non est credendum. Est enim in Hieronymi chronico "Ol. 59 Theognis clarus poeta habetur" et chron. Paschal. Ol. 57 1. B@40J¬l ¦(<Tk\.gJ@. Cyrill. contra Juli. I, p. 13 Ol. 58 1. é<@:V.gJ@. Suidas igitur aut erravit aut vocabulo (g(@<fl nihil voluit significare nisi "fuit eo tempore" vel "inclaruit." Cum igitur ex locis, quos attuli, pro explorato habendum sit c. Ol. 58 poetam primum inclaruisse, non crediderim id prius esse factum quam vicesimum annum ageret. Neque potest multo post eum annum factum esse, cum Theognis anno 479 admodum senex vixerit. Hac ratione statuimus poetam non multo ante annum vitae nonagesimum obiisse: quod fortasse non videtur credibile, cum Iones, ut e Mimnermi fragmento conicere licet, raro ultra septuagesimum annum vixisse videantur, Attici vero et fortasse etiam affines Megarenses non ultra octogesimum, id quod Solonis versus adhuc exstantes (Bergk, 20.) docent. Quare coacti sumus ut hunc annorum numerum, quem statuimus, aliquid tamquam coarctemus et in angustiores fines coerceamus. Examinemus igitur opus est, num vere vixerit poeta a. 479; id vero unice potest concludi ex versibus 773-82, quibus poeta Phoebum implorat, ut ab urbe averruncet Persarum advenientem exercitum, ut populi ineunte vere hecatombas mittant et cantibus ludisque festum dei rite celebrent: sese vero timere discordiam (FJVF4< 8"@nh`k@<) inter Graecos exortam. Quos versus non posse ad alium annum referri Duncker censet: sed quidni? Praeter hos versus etiam v. 757-768 videntur referendi esse ad bellum Persicum, quibus poeta hilariter et jocose ad bibendum invitat.
Profecto num scripsit haec poeta instante bello periculosissimo? Tunc erat bibendum? Atque quid suppliciter rogat poeta? Ut dei averruncent senectutem. Id rogat poeta nonagenarius? Censeo igitur hos versus ad prorsus aliud tempus pertinere, ad Harpagi expeditionis tempus, quam eum suscepisse est verisimile a. 546. Tunc ille terror Graecis injectus est, quem memorat in loco laudato Theognis et etiam Herodotus notissimis verbis; tunc Graecae urbes in Europa sitae metuebant, ne Persae in occupandis urbibus pergerent; tunc discordiae inter gentes exortae sunt, ad quas referenda est FJVF4l 8"@nh`k@l; tunc poeta admodum juvenis nihil antiquius habuit, quam ut pulcra frueretur juventute et ut quam longissime senectus et mors abessent. Sic nobis ab annis quos statuimus recedere licet, sed non ultra annum 484. quo Gelon Syracusarum tyrannus Megaram Hyblaeam expugnavit. Est autem apud Suidam: 1. ¦i Jä< ¦< E4ig8\ 9g("kXT< §(k"Rg< ¦8g(g\"< gÆl J@×l FThX<J"l Jä< ELk"i@F\T< ¦< J± B@84@ki\. Quae verba Müller Dor. II, 509 ita vult intellecta, ut Megara Hyblaea obsessa dicatur et Jä< ELk"i@F\T< genetivus subjecti sit; id mihi valde placet, quamquam verborum positionem esse inusitatam concedo. Haud enim recte illud Suidae de Gelone Syracusas occupante acceptum est; quem non vi potitum esse urbe constat, sed a populo sponte traditam in fidem accepit. Obsessa autem est Megara (Her. 7, 156) circ. Ol. 74, 2 vel anno 483, 84. Ergo Theognis 484 etiam vixit, fortasse etiam postero anno. Statuimus igitur poetam inclaruisse c. a. 543, fortasse natum esse c. a. 563, obiisse a. 483 vel paullo postea. Fuit vero Theognis inter exules optumates, cum ante exilium acerrime contra populares eorumque instituta luctatus esset. Ipse memorat eo tempore, quo se jam fugere coepisset juventus, se paupertate et acerbis maledicentium conviciis vexatum esse.
Quamquam his acerbitatibus eo tempore non tam vehementer affectum eum esse ex sedata voce, qua poeta in his versibus utitur, conicere possumus, quam eum alio tempore fuisse multa carmina docent. Videntur igitur hi versus in illius certaminis primordiis compositi esse, e quo victus bonisque privatus cessit et exulavit. Id vero unum apparet non ante tricesimum poetae annum i. e. 433 hoc carmen scriptum esse (ob verba »$0< ¦k"J¬< » :z ¦B48g\Bg4). Quare facere non possumus, quin intra a. 430 et 410 Theognidem et exulasse et Siciliam, Euboeam, Lacedaemonem peragrasse et in patriam rediisse statuamus. Jam restat, ut ea, quae Theognis de Megarensium civitate et civilibus perturbationibus tradat, concinere doceam cum paucis Plutarchi et Aristotelis testimoniis. Quod facile est intellectu, si verba inter se comparanda juxta scripta aspexeris.
Licet versuum sententiae sint subobscurae, nunquam obliviscamur scriptos esse sub dominatione atrocissima, ut poeta indiciis uti cogeretur, cum libera vox et oratio terrore tamquam exclusa esset. Atque poeta ipse illud carmen, quo desperatum urbis statum imagine navis periclitantis depingit, ita finit:
[3.] Cum igitur tempora, quibus fuit poeta, investigaverim annosque computando definire studuerim, cumque rerum Megarensium statum, quem Theognis carminibus attigit, paucis descripserim, accuratius singuli casus, quorum mentio fit in carminibus, inter se connectendi et ad certum ordinem dirigendi sunt: quam rem quamvis gravem a Welckero praetermissam doleo. Constat igitur Theognidem nobili genere ortum adolescentem oblectationibus vacavisse, cum hac aetate Megarensium nobiles jam ab antiqua morum integritate degenerassent et luxuria mollitiaque quadam correpti essent. Ad hanc juvenilem animi hilaritatem et levitatem spectant
Sed jam ingruebant reipublicae tempestates neque jam ei licuit securam et jucundam agere vitam. In dies enim praecepta, quibus institutus jam a puero erat, non modo a plebejis illudi, sed etiam ab optumatibus neglegi observavit. Praesertim cum nobilem sanguinem novorum hominum conjugiis contaminatum vidisset, summa cum indignatione certamen contra ingruentia reipublicae mala suscepit et quacunque potuit acerbitate et degeneres nobiles castigavit plebejosque homines flagrantissimo cum odio perstrinxit. Nihil vero magis quandam ejus animi superbiam iramque infregit, quam quod, dummodo vitam servare vellet, ad plebem propius accedere ejusque studiis invitus favere cogebatur. Id unum dumtaxat eum ut sua bona sibi servaret, cum aliorum opes a popularibus arriperentur, aliquamdiu gratiam plebis aucupari studuisse: quod primum quidem succedere visum est, ut scriberet
Tamen eum fefellit, cum adversarii, qui ejus nobilitatis studium specie popularis animi male tectum perspexerunt, ei bona eriperent et ejus vitam in summum periculum vocarent.
Summa igitur penuria pressus, ab inimicis illusus, molestus suis amicis, immo proditus ab amicis, quod valde queritur, fugere constituit et primum dubitavit, num suam uxorem — si recte video — Argyrin secum duceret et ipsi adulescentulo Cyrno, quem paterno animo diligebat, proposuit, num forte secum itineris et fugae labores sustinere vellet. Non autem satis apparet, num hi eum secuti sint necne. In Boeotia vero benigne speravit se exceptum iri ab optumatibus Lebadeae urbis, cum nobiles Megarensium a. 559 recordaretur in condenda Heraclea Pontica a Boeotiis optume adjutos esse. Num vere eo venerit, non adseverare ausus sim. Id vero, quod ipse memorat, certum est eum in Sicilia diu esse versatum et Suidae testimonio, quod jam attulimus, confirmatur et Plat. Legg. I, p. 630, qui eum B@8\J0< Jä< ¦< E4ig8\ 9g("kXT< vocat, unde error priorum Theognidis editorum fluxit, qui statuerent natum esse poetam Megarae Hyblaeae. Sed multis exemplis doceri potest eximios litterarum artiumque laude viros cives coloniarum et originum et fuisse et vocatos esse, veluti Archilochum Parium et Thasium, Protagoram et Hecataeum juniorem Tejos et Abderitas, Terpandrum Boeotium et Lesbium, Mimnermum Colophonium et Smyrnaeum. In Sicilia exilium mediocriter toleravisse se ipse profitetur et si quis cupere velit, quae sit suarum rerum conditio, nuntiari jubet:
Exilii molestia ea re inprimis videtur deminuta esse, quod exulantes optumates per mutua commercia communi consilio semper id agebant, ut in patriam restituerentur suamque pristinam dignitatem recuperarent. Ex Sicilia in Euboeam Theognis navi advectus esse videtur, cujus insulae nobiles, quibus erant opibus et luxu, magnifice et splendide exulem exceperunt. Ultimam vero exilii partem Spartae degit, ut ita dicam, in nobilitatis sede, unde maxime exules sperabant se auxilium contra suos malos cives accepturos esse. Quae spes eos videtur non fefellisse. Non enim est credibile hos exules sua sola vi, non ab aliis adjutos in patriam irrupisse, plebem vicisse, rerum iterum potitos esse. Haec fere omnia, quae de ejus vita ante exilium et in exilio peracta explorata habeamus: restat, ut quae poeta de ultima vitae parte significaverit, perscrutemur, pauca scilicet neque gravia. In rebus publicis majore moderatione, quam antea versatus est, ita ut ipsa ejus in plebem indignatio et odium videretur consenuisse. Valde quidem doluit asperis calamitatibus, quibus optumates sibi amicissimi et in suam salutem bene meriti duarum urbium profligati sunt, Cerinthi et Megarae Hyblaeae, id quod jam commemoravimus. Ceterum a severis praeceptis, quibus suam juventutem aluerat, senex magis magisque recessit, cujus rei certa indicia deprehendere possumus. De morte jam diximus nihil constare: secutam esse verisimile est paulo post a. 484, cum de Megara a Gelone capta audivisset et dolore maestitiaque consumeretur. 4. Cum igitur vitam Theognidis paucis adumbraverimus, Welckerum aggrediamur opus est, qui prorsus aliter singulas res disponat novamque rerum seriem connectat. Theognidem enim dicit, ut in libro suo abunde faciat palam, inter exules fuisse optumates et scripsisse eo tempore, quo principatus eorum post victam pugna plebem restitutus denuo populari statui cessisset, qui ad Ol. 89, 1 usque teneret. Patrimonium, si cum reliquorum turba quod valde dubium una regressus esset, recepisset poeta, tunc certe ei iterum demptum esse. Quo dum possessores de plebe gaudere, dum honores mandari hominibus a republica antea prohibitis et nobilem adeo sanguinem victrici factioni sponte concesso connubiorum jure, novorum hominum conjugiis maculatum videret, indignationem videri versum fecisse. Quid igitur fit? Nonne res mirum in modum discinduntur? Profecto multae oriuntur difficultates, quarum gravissumam elegisse sufficiat. A. 510 imperium fuit penes optumates; post hunc annum paulatim omnia illa mala irrepsisse in rempublicam Welckerus censet, in quae acerbissime invectus est Theognis. At quid fecit poeta ante hunc annum? Nihilne scripsit? Sane scripsit: ex exilio misit elegias ad Cyrnum V. 1197. Et jam ante exilium 53-60:
Qui versus fieri non potest ut ad has dissensiones civiles, quas Welcker dicit, referri possint, cum eis plebeji ante has perturbationes rure pellibus amicti degisse dicantur, urbem haud minus quam cervi fugientes: quod cum ratione historica non quadraret quoniam plebeji jam prima reipublicae conversione in urbem ingruebant et diu se in luxuriam et licentiam effundebant; his versibus apparet describi rerum statum, in quo urbs ante exilium Theognidis fuerit. Tunc igitur jam @Ê Bkã *g48@\ dignitatem Jä< ("hä< usurpaverant: tunc Theognidi bona vi erepta sunt: 346 PkZ:"Jz §P@LF4 $\® FL8ZF"<Jgl. ¦(ã *¥ ibT< ¦BXk"F" P"kV*k0< Pg4:Vkkå B@J":è BV<Jz B@Fg4FV:g<@l. Tunc Theognis summa penuria vexatus illas elegias composuit, quibus Bg<\0< vehementissime exsecraretur. Quid igitur demonstravimus? Eadem, quae poeta Welckeri quidem sententia post exilium perpessus est, jam ante exilium perpessum esse, ita ut omnes res tamquam iterarentur. At qua necessitate coacti sumus, ut tam contorte interpretaremur? Num versus extant, quibus hanc rerum iterationem significare videatur poeta? Non extant, nulla urguet necessitas. Quamquam non abnuerim cum ea ratione, qua ego vitam poetae descripserim, non prorsus congruere praeter Welckerum eorum, qui omnino vitam poetae, sive obiter, sive copiosius narraverint, judicia et rationem. Fere unusquisque eorum in hac illa re suam propriam secutus est viam, quam magis ingeniose, quam acute et ad historicam veritatem accommodate nobis proposuit. Sic K. O. Müller: "Bei einer gewaltsamen Vertheilung des Grundbesitzes war Theognis, der gerade auf einer Seereise abwesend war, des reichen Erbes seiner Väter beraubt worden." Sed haec <"LJ48\0 (1202), ex quo uno vocabulo fluxit haec conjectura, est ipsum exilium, quamquam nemo hoc e Mülleri verbis conicere potest. Iam restat, ut colligam et summatim repetam, de quibus rebus scriptum sit.
II. De Theognidis scriptis. 5. Utrum veterum, inprimis Xenophontis et Isocratis de Theognidis poesi judicia sequerer an nostratum vestigia in re perquam controversa ingrederer, diu multumque dubitavi. Illos enim aetati ejus propiores nescio an verisimilius sit de eo rectius judicasse, quam nos recentiores viros: quibus non minus obstat, quod eis e misera carminum farragine coniciendum est, non e totis integrisque carminibus, quam illud, quod apud veteres scriptores, ut docuimus, cum de ejus temporibus patriaeque conditione, tum de ejus vita manca et rara est memoria. Cum vero nuperrime in quaestionibus Theognideis diutius versatus essem et ipsius Theognidis reliquias identidem perlustrassem, neque illis neque his omnibus in partibus suffragandum esse mihi persuasi. Ut enim paucis complectamur, quae veteres diversis antiquitatis temporibus de Theognideae poeseos genere judicaverint: Isocratis aetas in eo magistrum morum severissimum vidit; in ejus libro Fb((k"::" Bgk <hkfBT< vel Bgk kgJl i" i"i\"l (Xen. in Stob. Serm. 88, p. 499) (a. Rand: Platon. cf. leg. I p. 630. Isocrat. ad Nicoclem c. 12), qui liber jam in puerorum discentium usum abiit, fortasse ne integer quidem, sed sententiarum excerpta, quae memoriae mandare discipuli jubebantur (a. Rand: Isocr. ad Nicocl. init. Aeschin. c. Ctesiph. p. 525 Reiske). Ex qua libri fortuna nescio an omnium veterum judiciorum, quae post Xenophontem prolata sint, caussae repetendae sint. Cum enim pueri litterarum adhuc rudes ut Theognidi operam darent ediscendo coacti essent et ex eo quasi omnis doctrinae elementa haurire jussi essent: factum est ut Theognidis versus quidem in vulgarem et cotidianum usum abirent et saepissime in sermone citarentur, id quod nos e veterum scriptis cognovimus, in quibus hic illic aliqua Theognidis sententia laudatur — poetam vero Theognidem, non magistrum fuisse mox obliti esse videntur veteres. Unde recte intellegi possunt Plutarchi verba in aud. poet. c. 2 p. l6, qui Theognidis dicit sententias ((<T:@8@(\"l) esse 8`(@Ll, qui ut solutam orationem effugiant metro et numero pro vehiculo (ÐP0:") utantur. Accedit quod integra Theognidis carmina paulatim prorsus evanuerunt, cum pueris ex iis nihil utile esse censerent nisi has excerptas sententias: quis vero vir non se indignum habuit iterum ad puerorum rudimenta accedere? Id quod dilucidis verbis dicit Dio I p. 74: nzô< (1g`(<4*@l, MTiL8\*@L) J\ < éng80h<"4 *b<"4J@ <¬k º:Ã< Ó:@4@l; Ex hac carminum fortuna caussa est repetenda, cur nobis carmina in miserrima conditione, disjecta et interrupta, mixta cum parodiis aliorumque poetarum versibus tradita sint: Quo vero tempore homo sciolus, qui litteratum egit, versus Theognidis ex aliis scriptoribus et ex illis sententiarum excerptis collectos in unum congesserit, de hac re id unum statuam jam Stobaeum librum in eandem formam redactum, qua nunc exstaret, manu trivisse: cui, quod a Bergkio accurate doctum est, etiam id addam nullo pacto id esse factum ante Cyrillum (433); hic enim Theognidem fatetur scripsisse Pk0FJ@:"h R48 i" igi@:RgL:X<" ÒB@ÃV Bgk < i" J\Jh"4 iLk\@4l i" :¬< i" B"4*"(T(@ n"Ãg< < <@LhgJ@Ø<Jgl J :g4kVi4". Quibus ex verbis apparet quantopere ille Theognis quem Cyrillus tanquam nutrimentum infantium censuit, ab hoc Theognide abhorruerit, quem hodie, mixtum cum amatoriis, potoriis, quin etiam obscenis fragmentis, ex rudi et indigesta conflatum farragine habemus. Ut igitur, cur a veterum de Theognide judiciis recedendum esse censeam, paucis expromam: nemo, quoad sciam, tempora quibus floreret poeta ejusque vitam perscrutari studuit, nemo legit Theognidem, ut ejus poesi delectaretur, sed plerique ut sententias morales ex eo carperent et ediscerent. Nemo denique operam dedit, ut carmina incorrupta et integra ad posteros transirent: Theognidi vero id contigit, quod Horatius a se deprecatur: Sat. I, 10 An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina velis? Non ego. — 6. Priusquam nostris temporibus memoria rerum antiquarum adhiberetur ad Theognidis reliquias recte intelligendas, fieri non potuit quin docti homines perverse de Theognide judicarent: quamquam non tam perverse, quam eis judicandum esset, nisi pudor restitisset et nimia quaedam antiquitatis aestimatio quominus clarissimo Graecorum poetae obtrectarent. Unus omnium Goethe ingenue quid sibi ipsi visum sit de Theognide, ingenue hisce verbis profitetur (Goethe, ges. Werke, Band V, 549): So erinnre ich mich ganz wohl, dass wir uns in jüngerer Zeit mit dem Theognis zu wiederholten Malen abgequält und ihm als einem pädagogisch gesinnten, rigorosen Moralisten einigen Vortheil abzugewinnen gesucht, jedoch immer vergebens, deshalb wir ihn denn abermals bei Seite legten. Erschien er uns doch als ein trauriger griechischer Hypochondrist. Denn wie konnte wohl eine Stadt, ein Staat so verderbt sein, dass es den Guten durchaus schlecht, den Schlechten gewiss gut gienge, in dem Grade, dass ein rechtlicher, wohl denkender Mann den Göttern alle Rücksichten auf redliches und tüchtiges Wollen abzusprechen verharrte? Wir schrieben diese widerwärtigen Ansichten der Welt einer eigensinnigen Individualität zu und wendeten unsere Bemühungen unwillig an die heiteren und frohsinnigen seiner Landesgenossen. Sed ipse Goethe egregie, quantopere suam mutaverit sententiam, cum res Megarenses poetaeque casus ex bonis historicis cognovisset, his verbis expromit: "Nun aber, durch treffliche Alterthumskenner und durch die neueste Weltgeschichte belehrt, begreifen wir seinen Zustand und wissen den vorzüglichen Mann näher zu kennen und zu beurtheilen. Megara, seine Vaterstadt, durch Altreiche, herkömmlich Adlige regiert und im Laufe seiner Zeit durch Einherrschaft gedemüthigt, dann durch Volksübergewicht zerrüttet. Die Besitzenden, Gesitteten, häuslich und reinlich Gewöhnten werden aufs Schmählichste öffentlich bedrängt und bis in ihr innerstes Familienbehagen verfolgt, gestört, verwirrt, erniedrigt, beraubt, vernichtet oder vertrieben, und mit dieser Klasse, zu der er sich zählt, leidet Theognis alle möglichen Unbilden. Nun gelangen dessen räthselhaften Worte zum vollsten Verständniss, da uns bekannt wird, dass ein Emigrierter diese Elegien gedichtet und geschrieben. Bekennen wir nur in ähnlichen Fällen, dass wir ein Gedicht wie Dantes Hölle weder denken noch begreifen können, wenn wir nicht stets im Auge behalten, dass ein grosser Geist, ein entschiedenes Talent, ein würdiger Bürger aus einer der bedeutendsten Städte jener Zeit, zusammen mit seinen Gleichgesinnten von der Gegenpartei in den verworrensten Tagen aller Vorzüge und Rechte beraubt ins Elend getrieben worden." Cui judicio cum in Universum suffragandum esse censeam, non dubito quin in singulis hujus judicii partibus hoc illud accuratius atque clarius expromi possit: quin etiam error inest in verbis et ille quidem in ipsa re, quod Goethe omnes elegias ab exule poeta compositas esse arbitratur, cum ne major quidem pars earum in exilio scripta sit. Sed facile est intellectu, unde fluxerit hic error: et jam attigimus, quod copiosius explicare et in clariore luce ponere harum erit paginarum. In quatuor igitur locis deinceps explanandis primum versabitur nostra oratio: censeo enim 7. Primum quem dixi locum, quamquam jam Welcker eum propemodum ita expedivit, ut nihil mihi relinqueretur quod adjicerem, tamen a Bernhardyo hisce verbis "überlieferter Titel (<ä:"4 BkÎl 5bk<@<" perturbatum miror. Si vero quaeritur, cur diutius in hac re levissima, quam significasse sufficiat, verser: cum poesin Theognideam non fuisse gnomicam demonstrare conemur, primum inscriptionem solitam, qua vulgo libellus fertur, opus est avellamus, ne quis futilissimo hujus tituli argumento utatur ad demonstrandum, gnomicam esse ejus poesin. In brevi Suidae ad Th. adnotatione hae ad Cyrnum elegiae ter memorantur diversis semper nominibus "(<ä:"4 BkÎl 5bk<@<, (<T:@8@(\", B"k"4<XFg4l," cujus testimonio nemo dubitabit quin nihil sit adtribuendum, cum sibi non constet et mirum in modum in hoc nomine fluctuet. A Plutarcho carmina Theognidea (<T:@8@(\"4 vocantur, a Stephano Byzantio et Aphthonio B"k"4<XFg4l. Ac redeundum est ad ea, quae de Theognideorum fato in hujus capitis initio dixi: his titulis ((<ä:"4, (<T:@8@(\"4, B"k"4<XFg4l) significantur illa sententiarum excerpta, quae memoravi. Antiquissimum de inscriptione controversa testimonium exstat apud Platonem in Menone p. 95: E. 1X@(<4< JÎ< B@40J¬< @ÉFhz ÓJ4 J"ÛJ 8X(g4; 9. ¦< B@\@4l §BgF4<; E. ¦< J@Ãl ¦8g(g\@4l, et sequuntur versus, qui etiam nunc leguntur. De his verbis scrupulum injecit Schneidewin, cum ex interrogatione ¦< B@\@4l §BgF4<; et ex responso ¦< J@Ãl ¦8g(g\@4l conjiciendum esse diceret Theognidem etiam alius generis carmina praeter elegias scripsisse: quod valde dubium, immo vero rejiciendum est, dummodo recte interpretemur: ¦< B@\@4l §BgF4<; in qualibus versibus? (ut Arist. Nub. 638) vel in qualibus sententiis? (ut Ar. Thesm. 113, Av. 507). Si vero haec verba eam vim, quam Schneidewin vult, haberent, offenderem in ¦< B@\@4l §BgF4<; scriberem potius "¦< B@\å vel ¦< J\<4 §Bg4"; "in quo poemate"? Scilicet non prorsus congruit responsum; sed haec respondendi ratio est usitatissima in familiari sermone. Cum igitur Plato, quem integra cognovisse carmina perquam est verisimile, illa ¦8g(gÃ" vocet, non est cur dubitemus, quin hoc nomine ipse Theognis inscripserit sua carmina. Alios vero titulos jam recte vidit Welcker non indices esse libro alicui peculiares, sed varia gnomicae poeseos vocabula. 8. Progredimur ad alterum locum, quem gravissimum puto, cum in eo plerumque peccatum esse videatur: ita ut ipse verear, ne in hac re controversa peccem. Goethe — vel Weber, cujus sententiam secutus est — has ad Cyrnum elegias ab exule poeta compositas esse censet, Welcker ab aetate provecto ac laborante inopia, cum ex exilio rediisset, simili modo Bernhardy: Dass Theognis die Gnomen im hohen Alter abfasste, darf man aus Stellen wie 527 nicht folgern, sondern nur nach dem Ton der geselligen Lieder 1077 ff. 1131 ff.; C. O. Müller post exilium, cum Theognis labores et certamina, quae multo ante perpessus esset, describeret. En, tanta est inter viros doctissimos de hac re judicii differentia. Unus omnium optime — Duncker, Gr. hist. — quamquam de Theognide non seorsum agit, videtur in eandem sententiam abire, quam ego valde probo et solam probabilem mihi persuasi: Theognidem per totam vitam facta sensaque singulis aetatibus consignasse et his elegiis mandasse. Quod facere non possum quin ita demonstrem, ut elegiarum fragmenta, quas certa vitae aetate scriptas esse per se intellegatur, eligam et inter se connexa proponam.
(elegi sola talia fragmenta, in quibus nomen Cyrni exstat, ne quis dubitet, num vere haec fragmenta ex illis ad Cyrnum elegiis sint sumpta)
Maximam harum elegiarum partem his temporibus esse compositam non abnuerim, quibus Theognis acerbissimis calamitatibus afflictus, de sua reipublicaeque salute desperans asperis urguentibus doloribus saepissime in poeseos tanquam portum confugeret: i. e. ante exilium. 9. His quae modo scripsi jam tertium illud, quod proposui, breviter attigi, quod quidem, si recte video, sponte sequitur, dummodo alterum locum recte explanaverimus. Apud veteres Graecos carmina elegiaca ad modos tibiae vel etiam ad lyrae canebantur; fuit enim apud illos maxima poeseos cum arte musica conjunctio et necessitudo. Qui usus Theognidis aetate nondum evanuit, cum ejus carmina affectus et motus animi exprimerent ideoque cantui essent accommodata. Habent igitur etiam Theognidis ampliora fragmenta id sibi proprium, ut ab animo commoto et affectibus incitato proficiscantur: in plerisque enim his reliquiis, in quibus non sola sententia moralis inest, expressum videris vel aliquem dolorem acerbissimum vel iram in plebejos inexstinctam vel patriae exilio ademptae desiderium vel curam de Cyrni salute sollicitudinemque. Nunquam vero cognoveris magistrum severum morosumque qui id unum agit, ut praecepta discipulum doceat. Id quidem non est infitiandum multas res, quas memoret Theognis, jam in se habere aliquam doctrinam; quin etiam nihil magis ille videtur metuisse, quam ne adulescens Cyrnus, quem ut filium diligebat, ab optimatium praeceptis vitaequae genere degeneraret; qua re eum quam gravissime monet, ne unquam a via, quam semel ingressus sit, abscedat: sperat per hunc adolescentem vetera nobilitatis instituta, quorum acerrimus est propugnator, propagatum iri neque absurdum nescio an videatur, quod Theognidem cum illo Schilleri Posa comparo, qui totus in rerum humanarum studio versatus in amico Carolo eum hominem adamet, quem aliquando sua consilia speret machinaturum esse: qua re non dubitat suam vitam hisce consiliis huicque amico devovere. Equidem cum talia in legendo Theognide animo volvere soleam, nullo pacto gnomicam invenio poesin: quamquam lubenter unumquemque concedo, qui non historiae cognitione institutus accedat ad Theognidem, aliquid simile se invenire putaturum esse, ac Salomonis proverbia, quibuscum re vera Julianus contulit Theognidea. Qua re non est supervacaneum Goethii verba describere, quae ad haec, quae dixi, pulcerrime pertineant: "Wir sind gewohnt, die Aeusserungen eines Dichters, von welcher Art sie auch sein mögen, ins Allgemeine zu deuten und sie unsern Umständen, wie es sich eben schicken will, anzupassen. Dadurch erhalten freilich viele Stellen einen ganz andern Sinn, als in dem Zusammenhang, woraus sie gerissen; ein Sprichwort des Terenz nimmt sich im Munde des Alten oder des Knechtes ganz anders aus als auf dem Blatte eines Stammbuchs." Qua re longe a Plutarchi judicio abhorreo, quod nuper Teuffel his verbis approbavit: "doch hat schon Plutarch den wesentlich prosaischen Charakter seiner Dichtung richtig erkannt." Contra, si quid videtur in ejus reliquiis sententiosum — neque paucae esse videntur solius argumenti sententiosi — ego id doleo quod tales versus, ex connexu et ordine genuino separati, quando et quibus in casibus a Theognide compositi sint, jam non potest perspici. 10. Iam ultima restat quaestio quamvis non levis, quae de carminibus convivalibus potoriisque agit. Id quidem facillime potest demonstrari haec carmina diversis temporibus esse conscripta, si exceperis senectutem; e qua jam a natura plerumque exclusa videtur jocosa hilaritas amorisque gaudia. In nullo carmine convivali cum nomen Cyrni, percrebrum in omnibus aliis elegiis, exstet, jam inde concludere possum, id quod Welcker concedit "non locum habuisse in gnomologia illa carmina": omnino autem poetae non licuit ad adulescentem, quem optimis praeceptis informare voluit, dedicare carmina potoria et amatoria. Sed Welcker ne seorsum quidem haec carmina edita esse, cum tota fere antiquitas de eis taceret, et Theognis a Dione, scriptore illo peritissimo, ab amatoriorum et convivalium carminum poetis aperte discerneretur, affirmat. Narrat enim Alexandrum rogatum a patre, quid esset quod solum e poetis Homerum legerer, respondisse non omnem poesin regem decere. J :¥< @Þ< 88" B@4Z:"J" §(T(g º(@Ø:"4, J :¥< FL:B@J4i "ÛJä<, J *¥ ¦kTJ4i — ÇFTl *Z J4<" "ÛJä< i" *0:@J4i 8X(@4Jz <, FL:$@L8gb@<J" i" B"k"4<@Ø<J" J@Ãl B@88@Ãl i" Æ*4fJ"4l, i"hVBgk @É:"4 J MTiL8\*@L i" 1g`-(<4*@l. Sed etiam hoc judicium referendum est ad illa excerpta, quae sola ex toto Theognide nota erant: ita ut ex his verbis nihil possit conici de convivalium carminum fide. Neque tacet tota antiquitas de his carminibus, cum Athenaeus, ut erat antiquarum rerum diligentissimus scrutator, Theognidi adscribat v. 917-22 et v. 1057-60 his verbis usus: µ< *¥ i"Â Ò 1X@(<4l Bgk º*LBVhg4", ñl "ÛJÎl Bgk "ÛJ@Ø n0F4 *4 J@bJT<. Scilicet nondum tunc erat omnium reliquiarum farrago in hanc formam redacta, quia Athenaeus si haecce fragmenta habuisset, quae nos habemus, e quibus multa melius probant Theognidem non abhorruisse a voluptatibus, certe his usus fuisset. Certa quidem argumenta id mihi confitendum est deesse mihi, quibus probem haec carmina convivalia vere profecta esse a Theognide: sed non est, cur omnino de his dubitemus et pulcriorem fragmentorum partem abjudicemus, cum res esset perquam mira, quod carmina hilariora incerti auctoris Theognidi ipsi, quem habebant severum morum magistrum, adscripta fuissent. Valde igitur etiam Bernhardyum gaudeo fere in eandem sententiam locutum esse II, 457: Ausserdem besitzt der sympotische Theil eine Güte des Vortrags und eine solche Lebendigkeit, dass man ihn nur den jugendlichen Jahren des Theognis zutrauen darf." E quibus verbis apparet hoc unum etiam Bernhardyum haec carmina Theognidi auctori adtribuere. — Suo vero jure Welcker ultimam Theognideorum partem amatorii argumenti ex uno codice ceteris fragmentis additam adulterinam censuit, quoniam haec carmina incerti auctoris e Suidae verbis "(<ä:"4 BkÎl 5bk<@< JÎ< 1g`(<4*@l ¦kf:g<@<" Theognideis asserta sunt: a qua sententia longe abhorreo. Cf. Welcker C. II, Bernhardy II, 458, C. O. Müller. 11. Iam de Theognideae poeseos ratione in universum disputavi: pauca addam de artibus, quibus ille usus sit, ut demonstrem non tam jejunum, tam frigidum, tam aptum ad orationem solutam esse Theognidem, quam veteres et inprimis Plutarchus judicaverint.
Inducuntur a poeta ut personae:
Loquentes facit Theognis:
Hasce res fabulosas vel personas attingit poeta:
12. Cum igitur paucis artes quasdam exemplis docuerimus, restat ut ad diversa ejus poeseos genera accuratius explicanda transeamus. In quo negotio sie versabimur, ut disserendi initium a carminibus convivalibus faciamus. Etiam apud Megarensium nobiles aeque atque Spartae syssitia antiquitus instituta videntur similesque in eis leges observatae. 536-66, 309-12, c. Welcker prl. et Grote, hist. of Gr. Ex his nobilium circulis quasi nata est Theognidea elegia: ita ut ex illius reliquiis imaginem talium conviviorum animo concipere possimus. Cum convivae cibo satiati sunt 994-1002, infundunt pocula, deis libant, inprimis Apollini preces et cantus adhibent 943-44. Dein illa sequitur convivii pars, quam iä:@< dicunt, musicis artibus jocisque hilaribus omnino dedita. Singuli autem convivae deinceps ad modos tibiae elegias canere solent, in quarum numero paene omnes Theognideae ponendae sunt. Videtur autem Theognis talium carminum argumenta — quae in varias et diversas classes descripseris — de media vita communi et inprimis de medio convivio, ut ita dicam, desumpsisse, cum haec ad convivarum sensus affectusque movendos essent accommodatissima. Etenim modo Theognis suaviter et urbane cum amicis jocatur, veluti cum eos ad convivia et compotationes invitat 1047-48, 997-1002, 879-84, modo hymnos in deos canit vel preces facit
quorum pulcerrimum est alterum carmen ad Apollinem, quod descripsisse juvabit: Modo vini usum suaviter commendat velut 929 aut omnino cohortatur ad juventutem ingenue fruendam 877, 983-88 vel ejus fugam acerbissime dolet 1017-22, 1129-32. Id vero, quod monui de connexu et necessitate poeseos cum musica, videtur omnino singularem in modum ad Theognidem pertinere, ut non ullum antiquitatis poetam sciam, qui subtilius de musicae effectu scripserit. Unde factum est, ut haud minima convivalium carminum pars in laudanda musica versata miram conjungeret suavitatem et dulcedinem cum sententiarum vi et fervore. Veluti cum Orcum describit et in eo se musicam desideraturum maxime dolet 973-78. 531-32. 533-34. 944. Ad certamen inter convivas crebro exoriens referendi sunt v. 406-7, 993-996, 1087-90. In conviviis erant usitatissima scoliorum et scirporum genera, quae quoque Theognidem tractasse documento sunt 255-56
et 1229-30 ab Athenaeo servati
Etiam in aliis versibus scirpum latere veluti 1209, 949-54 sibi videntur investigasse docti viri: quamquam non est, quin hos versus simplici modo explicemus. Praeter has elegias, quarum argumenta in communi omnium conviviorum natura versantur, Theognis etiam elegias ad certos casus eventusque composuit, in quarum praestantissimis fragmentis rem tractat amatoriam. Adamavit enim puellam, cujus parentes non ei, sed plebejo homini favebant: videntur igitur in eorum nobilium numero fuisse, quorum animum degenerantem et solis opibus inhiantem acerbe Theognis perstrinxit. Nihilosecius puella nobilem virum quamvis pauperem praetulit et cum eo, quando aquam e fonte hauriebat, convenisse mihi videtur. Tum vero
In hac elegia amatoria saepius puellam loquentem facit:
Eandem puellam nescio an postea in matrimonium duxerit: laudat quidem matrimonium cum nobili muliere initum. Fortasse ei nomen Argyridis erat.
Praeter hanc elegiam scripsit Theognis ante exilium dominatione plebis depressus elegiam ad Simonidem, quam jam commeravimus, 667-82 eo tempore, quo statum reipublicae tecte significare et imaginibus circumscribere licuit.
Exul Theognis ad Clearistum scripsit, qui ad eum penuria laborans venit et ab eo benigne exceptus est, 511-22. Alii exuli mare ingressuro omnia fausta precatur 691-92. Democlem monet, ut paupertatem modice ferat, 923-30. Omnino videntur exules optumates ad vitae mollitiam luxumque adsueti gravius tulisse opum angustias exiliique acerbitates.
597-98, 599-602 in amicos infideles invehitur, quorum animum subdolum verisimile est exulem expertum esse. Post exilium, ut jam diximus, nobiles Cerinthi a plebe victos elegia deploravit, cujus quatuor exstant versus 891-94. Homo, aliquando popularis, post nobilium reditum in Theognidis gratiam irrepere studuit, quem acerbe rejecit. 453-56. Quid significent v. 1209-10, adhuc a nullo interprete est explanatum. 13. Denique, quod attinet ad elegias Cyrno dedicatas, ad quas nunc progredimur, non est dubium, quin poeta, cum singulas scriberet, nondum in mente habuerit, ut has collectas et in ordinem redactas postea aliquando ederet: id certo factum est: etenim versus extant (19 ss.), quibus Theognis se tamquam sigillum suis carminibus imprimere profiteatur, quo facile discernantur ab adulterinis. Accedit quod e Xenophontis ap. Stob, verbis conjiciendum est hos versus initium elegiarum fecisse itaque tamquam titulum esse in fronte totius libri positum. Quos versus a sene Theognide compositos et carminibus cum institueret ea in lucem proferre additos crediderim; praesertim cum 1) se F@n4.`:g<@< vocet, id quod solus senex sine arrogantia dicere debuit. Dein 2) non est dubium, quin nullo pacto adulescens scribere potuerit: BV<J"l *¥ i"Jz <hkfB@Ll Ï<@:"FJÎl FJ@ÃF4< *¬ @ÜBT BF4< *gÃ< *b<":"4. Laudem poeticae virtutis non est verisimile jam ante exilium eum tota Graecia assecutum esse: accedit, quod illud @ÜBT nondum eum sibi et optumates et populares conciliasse significat, quod demum post exilium senex quaesivit. Priusquam autem argumenta, in quibus hae elegiae versentur, deinceps complectar, de Cyrni Theognidisque consuetudine pauca dicenda sunt. Welcker quidem Cyrni allocutionem ad solam libri formam pertinere dicit, cum Theognis 5bk<g non proprium, ut videatur, nomen, sed vetus appellativum, quo ipso fictio prodatur, frequentet. Ac profecto qui apud lyricos quoque poetas obtineret mos, ut amico blande compellando speciem quandam rei non lictae, sed verae efficerent, qua maxime moveretur affectus vel quo vellent animo sensa sua excipi significarent, quasi non alienissimo cuique, sed amicis tantum penetralia pectoris aperientes, eum gnomicae poesi magis etiam convenisse. Mitigato enim per paternae benevolentiae significationem praeceptorum severitate facilius illa se in juvenum animos insinuare. Ab hac sententia quam longissime abhorreo, cum nihil minus ad hanc imaginem, quam nobis de Theognide informaverimus, aptum sit, quam illud Welckeri. Non erat praeceptorum magister: non finxit personam, quam blande compellaret, ut hoc modo praecepta facilius se in adulescentium animos insinuarent: omnino non est habendus in gnomicorum poetarum numero: id quod jam demonstravimus. Contra multa sunt illius interioris, quam dixi, consuetudinis iudicia. Quod enim Theognis modo patris, modo fratris, modo amici affectum erga Cyrnum hic illic profiteri videtur, id referendum est ad diversas utriusque vitarum aetates, quoniam aliquando fit, ut ei, qui alter consulentis patris, alter adulescentis partes tamquam egerunt, seniores magis magisque hanc aetatis differentiam obliviscantur et amicitia inter se conjuncti paulatim tamquam annorum intervalla videantur coarctare. Cyrnus igitur erat, ut recentiores editores Welckero excepto consentiunt, Polypai filius A@8LB"Ä*0l; Welcker autem nomen proprium et patronymicum et in deorum invocationibus et in hominum alloquiis conjunctum dicit inveniri ut '8"Øig 7gBJ\<gT BV^, z+k"FL@<\*0 O"k\8"g apud Archilochum, '8"Øiz z+B4iL*g\*0 in oraculo apud Herod. VI, 86 et aliis locis. Id quidem fieri potest, non opus est, quod ex multis Homeri locis, IL*gÄ*0 Il. E. 18, 134, 303 et sexcenties, 74(LFJ4V*0 Solon. Diog. Laert. 1, 66 intelligas. Primus demonstravit Schneidewin A@8LB"Ä*0< esse patronymicum Cyrni (del. Lyr. Graec. pol. ad Theog.). Fortasse etiam hoc non est omittendum, quod Theognis lusu verborum usus Cyrnum admonet, ut B@8bB@L Ïk(Z< habeat, in quibus verbis est nominis significatio A@8LBV@L vel A@8bB@L. Cyrnum vero in nobilium circulis perquam fuisse dilectum et carum docent v. 655-6 F×< F@\, 5bk<g, B"h`<J4 i"iäl <4f:gh" BV<Jgl. Adulescens videtur aliquamdiu dubitasse, num se Theognidi ascisceret, ita ut ille nesciret, quid sibi esset faciendum, et miraretur, cur Cyrnus non ingenue, quae sentiret, profiteretur.
Cum ingruissent rei pubiicae tempestates, eum identidem admonuit, ut mediam inter partes viam sequeretur 331-32, 219-20, neve gravius ferret rerum iniquitates. Sed ipse eo tempore tantum abest ut ea moderatione et temperantia in rebus publicis usus sit, ut in dies vehementissima ira incitatus et affectibus jactatus ad ipsum Cyrnum elegias mitteret, quem sedare voluit, quibus odium in plebem inexstinctum, inimicitias adversus degenerantes nobiles gravissimas, despectum amicorum infidelium expromeret et aptis coloribus pingeret.
Ac fortasse mireris, qui fieri potuerit ut Theognis tam acerbe, saepe tam inique in adversarios inveheretur et tamen, ut docuimus, conaretur ut gratiam plebis sibi conciliaret bonaque et vitam inserviendo popularibus studiis servaret. Ad hoc pertinent ea, quae subtiliter monuit W. Teuffel (Pauly v. Th.) "zum Beweis, dass — durch trübe Erfahrungen seine Stimmung gegen das Volk eine erbitterte ist, und er die Theorie um so schroffer aufstellt, je mehr er in der Praxis Zugeständnisse machen muss, dass er gegenüber den Demüthigungen des Lebens den Stolz des Bewusstseins sich retten und durch dessen Darstellung im Worte für jene sich rächen möchte." Eodem tempore Theognis in summam egestatem delapsus est, quam sibi onus miserrimum et gravissumum esse multis in elegiis doluit: Bg<\0, inquit 268-70, @ÜJg (k gÆl (@k¬< §kPgJ"4 @ÜJg *\i"l, Quare pauperem decere mori 181-2 vel certe in mare fugere, ut penuria solvatur 173-80. Maxime vero id questus est, quod egestas et necessitas hominem a recta via avocaret et eum turpia facinora doceret: quibus versibus nescio an tecte significet, quantopere se poeniteat, quod ipse aliquando invitus popularem egerit. 649-52.
Si earum elegiarum, quas exul composuit, argumenta spectas: inest in plerisque quaedam humanarum rerum contemptio et despicientia 425-28
Maxime vero patriae desiderio se exulem laborasse profitetur ipse 787:
Fortasse etiam conjugem in patria reliquerat, quae illa Argyris videtur fuisse, de qua jam vidimus 1123-28
Dignissimum est etiam illud Theognidis, quod in harum rerum connexu legatur,
Dum haec secum reputat, tam vehementer ira et odio in plebejos flagrantissimo rapitur, ut ultionem a Jove postulet
Ante proelium, quo optumates plebem vicerunt, hi versus videntur compositi esse
Post hoc proelium (quo optumates plebem vicerunt) v. 949-54, in quibus obscenum scirpum latere Welckerum putare satis miror. Restat fragmentum, quod verisimile est post exilium compositum esse: Cyrnum theori munere fungentem monet Theognis, ut diligenter jussa dei observet. — At si cui in his argumentis enarrandis nimis diu versatus esse videor: id suppeditat, quo me excusem. Etenim in mente habui, ut tali modo ea, quae nuper Bergkius de argumentis Theognideorum scripsit, refutarem: qui nihil de toto Theognide jam extare nisi seriem interruptam sexcenties sententiarum excerptarum, cum affirmaverit, mihi valde videtur errare; atque id quidem me docuisse puto haud pauca esse in hac farragine vestigia, quibus ad certas res et facta, ad certos ejus vitae casus agnoscenda nullo negotio perducamur. Quamquam ipse lubentissime concedo mihi in talibus fragmentis eligendis et componendo nullo pacto me satisfecisse; quoniam saepissime factum est, ut diversa diversi argumenti fragmenta in eadem pagina memoranda et describenda essent. — III. Theognidis de deis, de moribus, de rebus publicis opiniones examinantur. [14.] Quoniam de Theognidis vita scriptisque jam satis dictum esse videtur, superest, quod tertium nobis proposuimus, ut quae Theognis de rebus divinis humanisque senserit, explicandi faciamus periculum. Cum vero haud multi viri docti de hac re peculiarem ediderint sententiam, fortasse juvabit jam ab initio disserendi verba Bernhardyi legisse, quibus solita virorum doctorum persuasio breviter est exprompta. II, 457. "Die Summa der Elegien ruht auf dem politischen und sittlichen Glauben der Dorier oder einer kastenartigen Tugendlehre, welche jeglichen Vorzug des Geistes und der geselligen Bildung, des Güterbesitzes und der Lebensklugheit an adlige Geburt knüpft, und der Dichter hat dort, bestimmt von tiefem Abscheu vor dem regierenden Pöbel die unveräusserlichen Rechte der guten Männer in einem Kern gediegener Sätze und Erfahrungen bezeugt." Atque jam Welcker monuit, ne Theognidi auscultantes civem Doriensem et generosum loqui essemus immemores. Cui judicio unus omnium Grote (History of Grecs III c. 9) adversatur, qui sese in Theognideis non posse illam propriam Dorium vim et naturam invenire et agnoscere confitetur. Quamquam de hac re ille non disputat uberius, tamen hoc judicium est dignissimum quod perpendatur. Etenim Theognis ex vetere et illustri gente exortus per totam vitam tantopere in nobilitatis studio versatus est, ut in ea restituenda et dilatanda suas omnes cogitationes et vota fixa haberet. Verum tamen in ea rerum conditione fuit, qua genuina nobilitatis Doriensium vis penitus jam esset convulsa ejusque praecepta in omnium rerum conversione tamquam proculcarentur. Ex quo factum est ut ipse Theognis de quibusdam ejus praeceptis dubitare novamque sibi informare persuasionem coepisset. Atque quam viam ingressus sit Theognis, ut senex paullo liberius de republica et de rebus humanis divinisque judicasse videretur, e multis indiciis etiam nunc intellegere possumus. Habet enim Theognidea poesis id sibi proprium, quod opiniones de deis, de moribus arcto connexu conjunctae sunt cum Theognidis de rebus publicis judicio: ex quo non nobis haec et illa segregatim tractare licet. Hujus rei causa ex singulari Megarensis civitatis forma repetenda est, quae divisa et discripta per certas quasdam classes sive castas quas dicunt fieri non potuit, quin diversa diversarum classium de rebus humanis divinisque judicia gigneret et aleret. Cum vero certamen acerrimum inter has classes exortum esset et Theognis alterius optumatium classis sese atrocissimum praestaret propugnatorem, etiam in carminibus ita populum discrevit, ut alteram partem J@×l ("h@bl i. e. optumates, bonos viros diceret, quorum esset omnis erga deos relligio pietasque et omnis in homines justitia virtusque, alteram J@×l i"i@bl vel J@×l *g48@bl vocaret, in quibus omnis morum pravitas omnisque impietas et nefas inessent. Unde liquet, qui fieri potuerit, ut opiniones de rebus divinis humanisque apud Theognidem arcte cohaererent. [15.] Primum vero quaerendum est, quo jure Theognis haec de nobilitate et plebe judicaverit quibusque ex causis hoc judicium repetendum sit. In quinque enim rebus artibusque, ut, quantum nobiles tum valuerint quantumque plebi praestiterint, complectamur, posita eorum est dignitas et auctoritas. Primum enim magni apud omnes generis vetustas claraque origo aestimabatur, praesertim cum haec origo saepe ad heroes et ipsos ad deos auctores referretur. Contra plebejus homo, qui tamquam ex inutili perniciosaque stirpe exortus est, obscuritate tegebatur, neque ejus nomen ultra vitam innotescebat. Quod duobus distichis acerbissime exprimit Theognis
Dein nobiles, quoniam eis armorum usus erat bellique cognitio, praesertim cum antiquitus sibi munus imposuissent, ut rem publicam soli gubernarent neque ullum de plebe ad eam administrandam admitterent: se in rebus publicis salubriter et optimo successu versatos esse sibi semper persuaserunt
Et jam pergit
Accedit quod solis nobilibus erat juris cognitio legumque interpretatio; unde factum est ut Theognidi plebs videretur *\i"l *4*`<"4 *\i@4F4< 45:
His ultimis verbis plebejum nullis religionibus adstrictum non vereri deos iudicat poeta: id quod est tertium, quo suam auctoritatem positam esse crediderint: erat apud eos omnium sacrorum administratio. Quare deos sibi propitios, succensentes plebejis fingebant. Hoc loco opinio memoranda hujus aetatis propria, qua Theognis fuit, vel ut rectius definiamus, ab antiquissimis Graecorum temporibus usque ad hanc Theognidis aetatem delata, quae dilucide, quantam dignitatem nobiles sibi vindicaverint, illustrat. Etenim deos cum hominibus foedus iniisse credebant, quo constitutum esset, ut dei, dummodo justos ab hominibus honores sacraque acciperent, sua bona beneficiaque in eos conferre deberent. Neque alia est sententia, quam Pindarus expromit (P. 2, 73): si quis veri et rati viam ingressus sit, necesse esse ut divorum assequatur beneficia. Sed vereor ne jam priorem aetatem tam ingenue quam Pindarum de hac, quam dicimus, gÛ*"4:@<\ et ¦Phk@*"4:@<\ judicasse affirmem. Immo vero ipsa Sophoclis aetate, si illum Oedipum regem ad hanc quaestionen adhibemus, deos sibi, quem amarent suisque bonis afficerent, ex arbitrio eligere neque ullis artibus, ne pietate quidem, ad allum amore complectendum cogi posse, quem sibi non elegissent, in omnium animis haec opinio defixa fuisse neque facile in dubium videtur vocata. Prior vero aetas, ut revertamur, unde paullo defleximus, quantopere in his opinionibus versata sit, ex multis Theognideis conici potest; unde apparet et virtutem et divitias et honorem non intellegi nisi conjuncta et artissimis vinculis conexa.
Ex egestate vero plebeji hominis Theognis nasci putat miseram necessitatem (:0P"<\"<), qua ad scelus proripiatur.
Quanti vero momenti ad dignitatem assequendam sint divitiae victusque cultus et splendor: id etiam nostris temporibus percrebro potest observari. Accedit quod apud hanc quam dicimus Graecorum nobilitatem vere cum divitiis conjuncta erat conformatio doctrinae honestarumque artium studium, cum plebeji omnis eruditionis expertes et ignari miserrima vitae conditione uterentur:
Erat autem apud nobiles quaedam uberrima praeceptorum copia vitaeque recte et ad nobilium normam instituendae regularum ab avis liberis posterisque tradita, ita ut Theognis se Cyrno nihil aliud tradere confiteretur nisi
Contra plebejus homo naturam et indolem a parentibus jam vitiosam acceptam non modo nullo pacto reficere et meliorem reddere potest, sed in malorum hominum usu et consuetudine adultus in dies magis corrumpitur.
Cum igitur in veteris originis claritate, in belli rei publicaeque gerendae cognitione, in sacrorum administratione, in divitiarum cultusque splendore, denique in optimarum artium informatione posita sit nobilium dignitas, qua plebem subjectam et sibi obnoxiam continerent, quid est mirum, quod Theognis, cum tantum inter nobiles plebemque interesse sentiret, nobilem virum se omni ratione sejungere debere a plebis commercio dixit? Ac vereor, ne v. 343 et 347 de plebejis cogitandum sit, quibus nobiles ne in itinere quidem negotiandi causa suscepto comites se adjungere et cum eis consilia consociare vetentur. Quin etiam nihil esse vanius et inutilius quam plebejo homini prodesse censet, quoniam ille nunquam gratiam referre soleat.
Si vero res postulent, ut homo nobilis plebejis utatur, verbis quidem et vultu se amicissumum praestare debet, semper autem re vera odio inexstincto in illos flagrare. cf. Teuffel: "Unbedingtes Misstrauen und tief innerliche Verachtung muss die Stimmung gegen die FJ@\ sein, nur dass man zur Bekundung seiner geistigen Überlegenheit gegen sie die glätteste herzlichste Miene annimmt. Diese nichtswürdige Lehre hat der Dichter die Naivetät mit der grössten Unverhülltheit vorzutragen und als Gewandtheit zu empfehlen." 283. 213. 313. 365. v. 63. Habemus igitur illam superbam Doriensis nobilitatis persuasionem, cujus judicia nemo in Theognide inesse negabit, quamquam dubitari potest, num Theognis in eadem semper perstiterit etiam eo tempore, quo discordiis civilibus omniumque rerum conversione hujus persuasionis fundamenta, quae in illa gÛ*"4:@<\ posita erant, penitus concussa erant. 16. Si enim quaerimus, quibus rebus factum sit, ut paulatim nobilium auctoritas infracta in dies magis delaberetur: prima et gravissima causa inde repetenda est, quod multi plebeji maxime in urbibus maritumis mercatura magna et copiosa suam rem augebant, nobiles celeriter divitiis adaequabant, sumptu luxuque antecedebant: quod iidem jam non ab omni politiore elegantia abhorrebant, sed operam in moribus pariter atque ingenio conformandis collocabant, praesertim cum saepe ex longis itineribus scientia aucti redirent. Accedit quod nobiles neque antiquam retinebant morum integritatem, sed saepe luxuriae et voluptatibus se dederunt et ab armorum usu paulatim abalienabantur, neque rem familiarem modice administrabant, sed aes alienum congerebant, ita ut nonnulli in pudendam paupertatem delaberentur. Unde factum est, ut non jam nobiles prorsus se a plebe sejungerent, sed conjugiis mutuis initis opes quaererent, cum plebeji tali modo dignitatem appeterent et assequerentur. "A8@ØJ@l §:4>g (X<@l" dicit Theognis. Etenim omnia, quae de paulatim corrupta nobilitate et de efflorescente plebe diximus, etiam apud Megarenses post Theagenis dominationem evenerunt. Nihil vero nobilibus plus intulit detrimenti, quam ipsa Theagenis dominatio, qui illustri genere natus ahquamdiu popularem egit plebisque favore principatum assecutus est. 9V84FJ" *X, ut est apud Aristotelem pol. 5, 3, 1, "Ê Ï84("kP\"4 :gJ"$V88@LF4<, ÓJ"< ¦> "ÛJl FL:$± Jl Ï84("kP\"l (g<XFh"4 JÎ< º(g:`<" J@Ø *Z:@L. In hanc aetatem, quam paucis descripsimus, incidit Theognidis vita, instituti praeceptis nobilitatis a puero, quae adultus omnibus partibus neglecta videret. Itaque fieri non potuit, quin de deorum justitia coepisset dubitare, id quod ipse ingenue confessus est
Praecipue vero id doluit, quod cum homines de plebe in amplissimis fortunis morerentur, non essent, qui illis poenas darent, nisi forte eorum liberi posterique paterna scelera poenis solverent. Qua re Jovi proposuit, ut suam viam, quam indicaturus esset, ad puniendos malos homines ingrederetur:
Si vero homines de deorum justitia coepissent dubitare, metuit Theognis ne viam et rationem nescirent, qua quis deorum gratiam se assecuturum speraret.
unde factum iri ut homines in dies corrumperentur et a deis magis abalienarentur. Quam ob rem haud pauci extant versus, quibus non esse ullum hominum crimine prorsus vacuum doleat:
Accedit, quod etiam nobiles, inopia gravissima vexati, ut a recti via deflecterent, cogebantur, praesertim cum hoc paupertatis onus a plebejis ad optumates inclinatum his ita esset insuetum atque inauditum, ut eo quocunque modo poterant, liberare se studerent.
Tandem bonis patriaque privatus primum quidem de sua salute paene desperasse et ipsam desiderasse mortem videtur.
cf. 425-29. Postea vero magis tempori cessit et omnia mala moderatiore tulit animo: quin etiam eo descendit, ut diceret
17. Jam unus superest locus, de quo magis conjectura quam argumentis demonstrare liceat. Etenim Theognidem perquam est verisimile reversum in patriam vita jam ad finem vergente, cum in rebus publicis majore usum esse moderatione, tum omnino a suis pristinis de deis et de hominibus opinionibus aliquid recessisse et paulo liberius inprimis de plebeji hominis dignitate judicasse. Sane Cyrnum monet, ne cui paupertatem opprobrio vertat.
Omnino in hac cogitatione videtur acquievisse et malum et bonum solis a deis hominibus adtribui planeque in eorum arbitrio esse positum.
Jam redeo ad illud Grotii, unde profectus sum. Id unum me docuisse arbitror Theognidem, cum ejus vita in omnium rerum opinionumque conversionem incidisset, facere non potuisse, ut in eisdem opinionibus perstaret, quibus puer institutus esse videretur. Unde apparet, quid illud Grotii sibi velit: profecto ei concedendum est genuinam Doriensem vim et naturam jam illis temporibus imminutam et fractam in Theognide perspici. — |